Genus cinematographicum
Genus cinematographicum est ratio, qua pelliculae certa similitudine iunctae ab academicis, spectatoribus, criticis nec non industria cinematographica in propria digeruntur genera et structuras, quae non solum confectionem et mercaturam pellicularum singularum adficiunt sed etiam exspectationes populi dirigunt.
Genera pellicularum notissima sunt pellicula criminalis, pellicula formidulosa, drama, comoedia pellicula armentariorum, pellicula puerilis, pellicula iuvenilis, pellicula musica, pellicula horrifica, pellicula bellica, pellicula amatoria, melodrama, pellicula scientiae fictae, pellicula actionis et film noir. Attamen dubium est, an haec "categoriae" supra dictae omnes in generum cinematographicorum numero habendae sint.
Genera principalia pellicularum distinctas habent notas narrationis, sicut argumenta et themata, scaena, forma narrationis, descriptiones hominum, iconographia, et artes cinematographicae. Quaedam genera plerumque argumento suo (sicut pelliculae ad biocolytas pertinentes) definiuntur, alia autem scaena (sicut pelliculae armentariorum), alia forma narrationis (e.g. pelliculae musicae). Descriptio stricta generum animo hanc imprimere videtur opinionem, cuique generi suos distinctos fines esse. Multa tamen sunt hibrida, sicut Kiss kiss bang bang (pellicula 2006), comoedia actionis.
De ortu generis cinematographici
[recensere | fontem recensere]Terminus 'generis cinematographici' atque augescens gravitas oeconomica pellicularum in prima decennia saeculi XX inciderunt. Nam non solum argumenta et athmosphaera sed etiam narrandi formae aliaeque res magis magisque ab industria cinematographica dictari coepta sunt, et quidem secundum generum definitiones saeculi XIX ad litteras oblectabiles en masse factas.
Pelliculae inter se similes generum instruebantur notis, quae praesertim signalia mercatoria cum spectatorum expectationibus congruentia mitterent. Itaque genera cinematographica etiam in partes rationum sumptuariarum mutata sunt. Praesertim annis 1920 et annis 1930 in Civitatibus Foederatis fabricatoriae emerserunt sedes, quarum unaquaeque certi generis pelliculas speciali studio amplectebatur. Pelliculae armentariorum, comoediae, pelliculae criminales nec non pelliculae horrificae imprimis prima genera cinematographica illius temporis repraesentabant.
Hic etiam memoratu dignae sunt pelliculae musicales, quae initio aetatis pellicularum sonorarum prosperum genus independens constituerunt, nec non pelliculae amatoriae, quarum argumentum erat fabula amoris, cui exitus felix pernecesse erat. Pelliculae genere notatae ab annis 1930 usque ad annos 1950 firmum locum sibi stabilierunt.
Genera cinematographica quid sint
[recensere | fontem recensere]Utrum pelliculae pueriles et pelliculae iuveniles genera distincta sint, an de pelliculis ad spectatores destinatos pertinentibus agatur, quaerere licet. Item dubium est, an longinquitas (sicut pelliculae breves) aut condiciones fabricatoriae (sicut pelliculae independentes) vera genera cinematographica sint.
Num differentia pellicularum coloratarum et pellicularum nigroalbarum ad genus cinematographicum refertur, an de pelliculis certis condicionibus technicis suae aetatis circumscriptis agitur. Interdum quidem fieri potest, ut pars nigroalba in pellicula colorata ad temporum praeteritorum eventa referatur. Satis difficile est inter genus et stilum et motum distinguere. Utique consenteneum est, 'genus' maioribus categoriis cinematographicis (sicut pelliculis longis, documentariis, pelliculis experimentalibus) aptari non posse. Terminologia usitata criticae cinematographicae saepe etiam vincula arta cum studiis litterariis habere videtur.