Jump to content

Iroha

E Vicipaedia
Image
Kūkai. Pictura aetatis Kamakurae, ab anno 1185 ad 1333.

Iroha (Iaponice いろは) est poema Iaponicum, Aevo Heian (794–1179) ut videtur scriptum. Carmen primum ad Kūkai tribuebatur, conditorem Shingon, esotericae Buddhismi sectae populo Iaponico gratae, sed investigationes recentiores invenerunt tempus compositionis Aevo Heian exeunte fuisse.[1] Prima eius exsistentiae memoria ex anno 1079 exstat. Poema celebre est quia pangramma perfectum est, et simul isogramma, quamque syllabarii Iaponici (kana) litteram accurate semel comprehendens. Quam ob rem, textus pro syllabariis collatis adhibetur, multum ut series A, B, C, D . . . ex abecedario Punico et eius decessoribus Semiticis orta est.

Primo Iroha exemplo, in Konkōmyōsaishōōkyō Ongi (金光明最勝王経音義) in septem versibus consistit, sex septies, et unum quinquies moras habens. Etiam modo man'yōgana[2] scribi solebat:

以 呂 波 耳 本 部 止
千 利 奴 流 乎 和 加
餘 多 連 曽 津 祢 那
良 牟 有 為 能 於 久
耶 万 計 不 己 衣 天
阿 佐 伎 喩 女 美 之
恵 比 毛 勢 須

Poematis autem structura usitatum exemplar 7–5 poesis Iaponicae sequitur (singulo versu hypometrico), et temporibus recentioribus sic usitate scribitur in contextibus ubi intercapedines versuum adhibentur. Textus poematis in hiragana (cum archaico ゐ [wi] et ゑ [we,] sed sine notis consonantium cum voce) est:

ArchaicaHodiernaOrdoVerba Latine conversa
hiraganatransliteratiokanji et hiraganapronuntiationumeri
いろはにほへとIro ha nihoheto色は匂へどIro wa nioedo1 - 7Etiam flores florentes (Colores suaveolentes sunt, sed ei)
ちりぬるをChirinuru o散りぬるをChirinuru o8 - 12tandem effugient
わかよたれそWa ka yo tare so我が世誰ぞWa ga yo tare zo13 - 18Quis in nostro mundo
つねならむTsune naramu常ならんTsune naran19 - 23non mutatur?
うゐのおくやまUwi no okuyama有為の奥山Ui no okuyama24 - 30Montes profundi karma—
けふこえてKefu koete今日越えてKyō koete31 - 35eos hodie transimus,
あさきゆめみしAsaki yume mishi浅き夢見じAsaki yume miji36 - 42et somnia levia nobis non erunt,
ゑひもせすWehi mo sesu酔ひもせずEi mo sezu.43 - 47nec deludemur.

Nota: Hiragana archaica ゐ et ゑ, utitur, litteris quae nunc solum in nominibus propriis et certis orthographiis Okinawanis adhibentur. Scriptura hodierna notis consonantium vocatorum (dakuten praebitis) utitur. Quod est pro exemplum mutationum sonorum in lingua Iaponica aevo Heian dicta.

Usus in cultura Iaponica

[recensere | fontem recensere]

Iroha omne kana solum semel continet, ん [-n] excepto, quod a む "mu" in scriptura non distingui solebat. Quam ob rem, poema saepe pro kana ordinatum usque ad reformationem aetatis Meiji saeculo undevicensimo adhibebatur. Ergo gojūon (五十音, ad verbum 'quinquagesima soni'), ratio ordinationis in lingua Sanscrita condita, usitatius factum est. Pro quoque kana in lingua Iaponia adhibitum, incipit a, i, u, e, o, tum ka, ki, ku . . . usque ad finem. Quamquam iroha saepe priscum habetur, primum gojūon exemplar notum iroha antecessit.

Iroha iam aliquando in Iaponia hodierna invenitur. Exempli gratia, ad sedilia in theatris numeranda adhibetur, ut adeo (a dextra ad laevam) trans summa formae ludi go (kifu), ut in Magister Go (Meijin), mythistoria scriptoris Yasunari Kawabata. Occidentales ludi go formae litteris vel numeris utuntur. In musica, notae octavi nominantur i ro ha ni ho he to, syllabae per katakana scriptae.

Notae musicae
LatineABCDEFG
Iaponice イ (i) ロ (ro) ハ (ha) ニ (ni) ホ (ho) ヘ (he) ト (to)

Vocabulum いろは (iroha) etiam ad 'elementa' Iaponice significanda adhiberi potest, verbo abecedarium (ex A + B + C) simile.

Auctor a maioribus posteris traditus fuit Kūkai (空海) (774–835), sacerdos Buddhisticus et eruditus Iaponiensis Aevi Heian. Quod autem non veri simile est, quia eius tempore erant separati soni /e/ in agminibus /a/ et /ja/ indicis kana. Signum え (e) supra [je] pronuntiatum esset; ergo pangramma imperfectum fuisset.[1]

Traditur iroha hi versus in Nirvana Sutra conversi esse:

諸行無常
是生滅法
生滅滅已
寂滅為楽

Litterae leguntur:

Shogyō mujō
zeshō meppō.
Shōmetsu metsui
jakumetsu iraku.

Verba significant:

Omnia facta sunt impermanentia;
quod est lex creationis et exitii.
Cum omnis creatio et exitium exstincta sunt,
quies ultima (nirvana) est beatitudo vera.

Nexus interni

  1. 1 2 Abe 1999:392, 398.
  2. ↑ Origo nominis etymologiae est Man'yōshū, quod hoc modo utitur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Abe, Ryuichi. 1999. The Weaving of Mantra: Kûkai and the Construction of Esoteric Buddhist Discourse. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-11286-6.
  • Miner, Earl, al. 1983. The Princeton Companion to Classical Japanese Literature. Ed. 2a. Princetoniae: Princeton University Press.