Neuron bacilliferum


Neuron bacilliferum vel brevius bacillum[1] est alterum e duobus generibus photoreceptoriorum in retina vertebratorum inventis. Haec duo genera sunt bacilla et neura conifera. Quae genera non tantum morphologia ut nomina indicant (bacilla segmentum externum longum et bacilliforme habent, coni segmentum externum brevius et conicum) sed etiam multis aliis proprietatibus inter se differunt.
De bacillis et conis
[recensere | fontem recensere]Nam unum pigmentum (rhodopsinam) habent neura bacillifera nec colores percipiunt sed grisei coloris varietates (sive propius album sive propius atrum), ut in vetustioribus pelliculis non coloratis, ad cerebrum mittunt. Praeterea minima luce egent, uno photone excitari possunt. Econtra multa luce cito saturantur atque munere suo fungi desinunt. Nam visioni in obscuritate et crepusculo (scotopia) apta sunt. Porro multa bacilla in unam cellulam ganglionarem convergunt ita ut potestas punctorum vicinorum discriminandorum apud ea debilis sit. Proprietates contrariae conis insunt.
Neura bacillifera multo plura sunt quam conifera sed non isdem locis in retina disposita: in peripheria enim cumulantur, in fovea pauca sunt, a parte centrali foveae, foveola dicta, omnino absunt. Coni ad visionem diurnam et coloratam, subtilem et accuratam destinantur, bacilla autem ad parvam lucem in tenebris percipiendam.
De morphologia neuri bacilliferi
[recensere | fontem recensere]Neuron bacilliferum in plures partes dividi solet:
- segmentum externum cuius extremitas in stratum pigmentosum retinae partim mergitur, ubi sunt sacculi membranei rhodopsinam pigmentum includentes. Ibi fit phototransductio.
- segmentum internum a cilio connectente cum segmento externo connexum. Ibi inveniuntur mitochondriae quae energiam metabolismo cellulari et synthesi novorum sacculorum praebent.
- fibra externa segmentum internum cum corpore cellulari (soma) et nucleo connectit
- sequuntur fibra interna et processus qui synapsin cum neuro bipolari facit
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Handbook of Clinical Neurology. Volumen 217: Retina Structure, Function, and Genetics, Elsevier, 2026 imprimis caput 7: "Retinal cell types: Rod and cone photoreceptors" et caput 14: "Phototransduction in vertebrate rod and cone cells".
- Antonin Jandot, Hugo Calligaro, Christine Coutanson, Marie-Paule Felder-Schmittbuhl, Ouria Dkhissi-Benyahya. "Voie de signalisation des bâtonnets mise en jeu dans la réponse à la lumière des horloges rétinienne et centrale", Médecine du Sommeil, 2023: 243
- Antonin Jandot, Hugo Calligaro, Christine Coutanson, Ouria Dkhissi-Benyahya. "Rôle des bâtonnets dans le décalage de phase par la lumière des horloges rétinienne et centrale", Médecine du Sommeil, 2021: 197
- Thierry Léveillard, Alain Van Dorsselaer et José-Alain Sahel. "Altruisme dans la rétine : les bâtonnets nourrissent les cônes", m/s Médecine Sciences, 2015: 828 - 830
- C. Salesse, "Physiologie du signal visuel rétinien : de la phototransduction jusqu’au cycle visuel", Journal Français d'Ophtalmologie, 2017: 239-250
- Theodore G. Wensel, Zhixian Zhang, Ivan A. Anastassov. "Structural and molecular bases of rod photoreceptor morphogenesis and disease", Progress in Retinal and Eye Research, 2016: 32-51