Prima

Prima est hora canonica hora diei prima dicenda, scilicet oriente sole. Haec pars Officii Divini in ordinatione Romana antiqua (in Breviario Romano) et Byzantina servatur, in ordinatione vero Romana post Concilium Vaticanum II mutata (in Liturgia Horarum) hora Primae omnino suppressa est.
Origo et historia
[recensere | fontem recensere]Origo Primae est recentior quam aliarum horarum canonicarum. Saepe officium introductum in Bethlehem tempore Ioannis Cassiani († ca. 435) tamquam origo primae habetur. Certo Prima iam temporibus Cesarii Arelatensis († 542) dicebatur.[1]
Prima in Officio Divino Romano saeculo quinto iam in usu erat. Etiam in Regula sancti Benedicti, saeculo sexto conscripta, expressis verbis nominatur.[2] Habetur hodie apud Cartusienses, in nonnullis versionibus ritus monastici et Cistersiensis, atque apud hos qui ritum Romanum veterem servant.[3] In ritu Romano recentiore, iuxta dispositionem Concilii Vaticani II, cuius patres in constitutione de liturgia Sacrosanctum Concilium statuerunt « Hora Prima supprimatur » (SC 89), haec hora penitus suppressa est.[4]
Descriptio
[recensere | fontem recensere]Ritus Romanus
[recensere | fontem recensere]
In ritu Romano antiquiore Prima e duabus partibus consistit. Pars prima similis est aliis horis minoribus, e hymno, tribus psalmis, capitulo (brevissima lectione e Scriptura Sacra), responsorio brevi atque oratione consistens. Altera vero pars, officium capituli dicta, Medio Aevo separatim celebrata, lectionem martyrologii, orationes ad benedictionem Dei in laboribus advenientis diei implorandam, atque lectionem brevem Biblicam continet.[5]
Hymnus Primae per totum annum idem est, qui a verbis Iam lucis orto sidere incipit. Qui hymnus saeculo octavo scriptus esse putatur.[6]
Iuxta pristinam ordinationem psalmi ad Primam dicendi quotidie per totum annum iidem erant: psalmus nempe 53 atque prima secundaque sectio psalmi 118. Iuxta ordinationem anno 1912 introductam, hi psalmi dominicis et festis maximis dicuntur, aliis vero hebdomadae diebus alii. Ad finem psalmodiae nonnullis dominicis (iuxta dispositionem Breviarii Romani anno 1960 editi tantum in festo Sanctissimae Trinitatis) Symbolum Athanasianum canitur.[7]
Ritus Byzantinus
[recensere | fontem recensere]In ritu Byzantino Prima e psalmibus 45, 91 et 92 (quibus in Quadragesima unum cathisma psalterii additur), oratione sancti Ephraem, et duabus orationibus sancti Basilii Magni. Nonnumquam Prima cum aliis horis continuatim celebratur, sic ultimam partem Vigiliae nocturnae efformans.[8]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Taft, Robertus F. (1986) The liturgy of the hours in East and West: the origins of the divine office and its meaning for today. Collegeville, MN: Liturgical Press. ISBN 978-0-8146-1405-1
- ↑ De Parvis Horis Romanis ante Regulam s. Benedicti. [In:] Callewaert, C., Sacris erudiri, p. 119–126. Abbatia S. Petri de Aldenburgo in Steenbrugge (1940).
- ↑ Psalterium cum canticis novi & veteris testamenti: iuxta regulam S.P.N. Benedicti: & alia schemata liturgiæ horarum monasticæ: cum cantu gregoriano. Solesmis: Abbaye Saint-Pierre de Solesmes (1981). ISBN 978-2-85274-054-9
- ↑ Liturgia Horarum iuxta ritum Romanum: Editio typica altera: I: Tempus Adventus, tempus Nativitatis (Libreria Editrice Vaticana, 1985).
- ↑ Antiphonale Sanctae Romanae Ecclesiae pro diurnis horis Ss. D. N. Pii X. Pontificis Maximi jussu restitutum et editum. XVII+776+[221]+98*+48. pp. Romae: Typis Polyglottis Vaticanis (1912).
- ↑ Liber hymnarius cum invitatoriis & aliquibus responsoriis. Solesmis (1983) ISBN 2-85274-076-1
- ↑ Breviarium Romanum. Pars autumnalis. Editio typica nova. Typis polyglottis Vaticanis MDCCCCXLIX.
- ↑ Mercenier, E. & Paris, F. (1948) La prière des églises de rite byzantin. I: L’office divin, la liturgie, les sacrements. Editio secunda. XL+471 pp. Monastère de Chevetogne.