Debian GNU/Linux

Debian GNU/Linux, vulgo Debian (-is, c.), est genus systematis administrativi computatri vocati Linucis. Anno 1993 ab Ioanne Murdock creatus, Debian usque ad hodiernum diem collaboratione GNU scribitur. Omnes volentes in suis computatris nullius pretii Debiane uti possunt; eodem modo ac omnibus editionibus (Anglice distributions) systematis Linucis. Debian omnibus qui scripta programmatum inspectare atque elaborare volunt aperitur. Excellit praecipue propter copiam programmatis, quae gratis e rete possunt exsorberi atque ab intrumento apt nominis compilantur systematique adaptantur. Numero sunt, quae sic a Debianis utentibus sine difficultatibus per rete ciantur et ut Debian ipsum sub signo GNU exhiberi solent, circa 36 000.
Nomen Debian, quasi conglutinatio, componitur ex nominibus Anglicis propriis: Ian (creator) et Debra (uxor eius).
Fabula Crepundiorum
[recensere | fontem recensere]Omnes editiones Debianis adhuc pro personis in pellicula Fabula Crepundiorum (Anglice Toy Story) vocata nominantur.[1] Editio recentissima nominatur "Trixie" (editio 13.x). Editiones praeteritae nominata sunt:
- buzz (editio 1.1) ob astronautam nomine "Buzz Lightyear"
- rex (editio 1.2) ob dinosaurum Tyrannosaurum
- bo (editiones 1.3.x) ob pastricem nomine "Bo Peep"
- hamm (editio 2.0) ob bancum porcellarem
- slink (editio 2.1) ob canem crepundialem
- potato (editio 2.2) ob crepundium nomine "Magister Solana"
- woody (editio 3.0) ob busequam eodem nomine
- sarge (editio 3.1) ob ducem militulorum viridium plasticorum
- etch (editio 4.0) ob tabulam crepundialem (Anglice: Etch-A-Sketch)
- lenny (editio 5.0)
- squeeze (editio 6.0)
- wheezy (editio 7.x)
- jessie (editio 8.x)
- stretch (editio 9.x)
- buster (editio 10.x)
- bullseye (editio 11)[2]
- bookworm (editio 12)
- trixie (editio 13.x)
Editio instabilis semper nominatur Sidm qui in pellicula est puer vicinus qui crepundia interficit.
Nexus interni
Fontes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Debianis FAQ: Caput Quintum—"The Debian FTP Archives".
- ↑ DebianReleases - Debian Wiki