Ali Khamenei


Obitus: 28 Februarii 2026; Teheranum
Patria: Pahlavi Iran, Irania
Familia
Coniunx: Mansoureh Khojaste Bagherzadeh
Proles: Mojtaba Khamenei, Mostafa Khamenei, Masoud Khamenei, Meysam Khamenei, Boshra Khamenei, Hoda Khamenei
Familia: Khamenei family
Ali Hoseini Khāmene’i (Persice سید علی حسینی خامنهای, Seyyed Ali Hoseyni Xāmene'i, natus Mexati in oppido die 19 Aprilis 1939; necatus die 28 Februarii 2026[1]) fuit clericus(en) et politicus Iranicus qui secundus magnus dux Iraniae(en) a 4 Iunii 1989 usque ad eius caedem(en) anno 2026 meruit. Antea, ab 1981 ad 1989, Praeses Iraniae(en) fuerat. Triginta septem annos, dux Iraniensis qui caput civitatis in Medio Oriente ac dux Iraniensis qui post Mahometum Rezā Pahlawī Sachum diutissime meruit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Natus est in familia doctorum atque iam iuvenis religionem Mexati et Comi in urbibus eruditus est. Scholas superiores Comenses frequentavit.
Annis sexagesimis et septuagesimis saeculi elapsi motui contra rectionem acturae adhaerebat. Post seditionem Islamicam cito munera politica suscepit: anno 1980 in magno capitis oratorio praedicator dierum Venerum factus est, et anno 1981 praeses rei publicae electus est. Quo munere usque ad annum 1989 fungebatur. Khumaynī mortuo, consilium peritorum eum rei publicae magnum ducem declaravit, quo in munere summam auctoritatem religiosam et politicam necnon summum exercituum imperium obtinuit. Multos annos potentiae cardo quasi habebatur, odium in Americanos et Iudaeos fovens atque incitans.
Die 28 Februarii anno 2026, cum Israël et Civitates Foederatae impetum bombarum ad Iraniam iussu Donaldi Trump fecissent, periit, una cum filia sua, genero, nuru, et nepote.[2]
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ali Khamenei spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Staatsmedien bestätigen Tod von Chamenei" - apud: orf.at, 1 Martii 2026.
- ↑ Res (APNews). Res (BBC).
|
Rezā Pahlawī rex regum 1925 • Mahometus Rezā Pahlawī rex regum 1944 • Rūḥullāh Khumaynī magnus dux 1979 • Ali Khamenei magnus dux 1989 • Mojtaba Khamenei magnus dux 2026 Capsae cognatae: Praesides Iraniae | |
|
Abulhassan Banisadr 1980 • Mohammad-Ali Rajai 1981 • Ali Khamenei 1981 • Hāšimī Rafsanǧanī 1989 • Mahometus Ḫātamī 1997 • Mahmudus Aḥmadīnežād 2005 • Hasanus Rūḥānī 2013 • Ibraimus Ra’īsī 2021 • Mohammad Mokhber 2024 ad interim • Masudus Pezeshkian 2024 | |