Jump to content

Argon

Image
E Vicipaedia
18 chlorumargonkalium
Ne

Ar

Kr
Image
Proprietates generales
Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus argon, Ar, 18
Grex, Periodus, Glaeba 18, 3, p
Color
Image
transparens
Pondus atomicum39,948(1) g·mol1
e- per sphaeram2, 8, 8
Proprietates physicae
StatusGas
Punctum liquefactionis83,80K
(-189,35°C, -308,83°F)
Punctum fervoris87,30K
(-185,85°C, -302,53°F)
Punctum triplex83,8058 K, 69 kPa
Punctum criticum150,87 K, 4,898 MPa
Calor latens fusionis1,18kJ·mol1
Capacitas caloris(25°C) 20,736J·mol1·K1
Pressio vaporis
P(Pa)1101001 k10 k100 k
at T(K)4753617187
Proprietates atomicae
Structura crystallinaCubica facie media
Affectus oxidationis0
Radius covalentiae106±10 pm
Radius Van der Waals188 pm
Varietas
Conductus caloris(25 °C) 0,01772  W/(m·K)
Velocitas soni(25 °C) 323 m/s

Argon[1][2] (-i, n.; ita appellatum ex adiectivo Graeco antiquo ἀργός[3] ‘piger’, ‘qui nihil efficit’) est elementum chemicum cui symbolum Ar et numerus atomicus 18 sunt. Eius massa atomica 39.95 g/mol valet et ex denis octonis protonibus, vicenis binis neutronibus denisque octonis electronibus plerumque in Tellure constat (configuratio electronica 3s23p6). Sunt tres isotopi: 36Ar et 38Ar (rari) et 40Ar e quibus argon-40 multo frequentissimum in Tellure est. Ita fit ut eius massa atomica superior sit potassio quod tamen praecedit in systemate periodico. Quia plenum orbem electronicum exteriorem habet argon cum ceteris elementis non reagit nec moleculas format sed singulis atomis per spatium commeat. In systemate periodico in tertiam periodum et gregem 18 ponitur qui grex elementa quae gasia nobilia appellantur et proprietates argo similes praebent comprehendit. Photones violacei coloris emittit cum electricus fluxus per eius atomos transmittitur, alioqui sine colore est.

Tertium locum in nostra atmosphaera post nitrogenium et oxygenium obtinet cuius fere centesimam partem facit. Item in cortice Telluris ceteris gasibus nobilibus abundantius invenitur. In nostra planeta de 40Ar agitur; econtra in universo et stellis isotopus 36Ar maxime occurrit.

Argon maxime consistit. Odore saporeque orbum forma aut liquida aut gaseosa{dubsig} est. Bis et dimidio magis quam azotum in aqua solvi potest, quod licet solvi eodem modo ac oxygenum. Ignota sunt composita chemica argon continentia, ob eam causam gas iners saepe dicitur. Quaerendo docti in Helsingiae universitate argon hydrofluorum (HArF) anno 2000 obtinuerunt. Alterum compositum cum fluoro, quod minime consistit, describitur, sed auctores id non confirmant.

Quamquam hodie nullum documentum est aliorum compositorum argi, huic elemento clathrata (e verbo Graeco quod significat claustra) cum aqua formare licet, cum atomi in cancellorum carcere aquae molecularum sint. Providendo simulandoque in computatris argi aliquot composita quae consistant inveniuntur, sed re quidem vera nescitur quo modo obtineantur.

De usu humano

[recensere | fontem recensere]

In Tellure argon e kalio-40 (40K) radioactive disrupto natum est. In industria vero chemica id gas ex aëre liquido per segregantem destillationem purificant. Atmosphaeram enim inertem ad ferruminationem praebet aut in variis luminibus faciendis adhibetur.

  1. "Argon": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict
  2. "Argon: argon, i" apud Lexicon Latinum hodiernum
  3. Contractio ex ἀ-εργός.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Image
Tubi argo pleni lumen violaceum emittunt quo litterae AR describuntur.
Elementa chemica: series paginarum brevium
Image

1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og