Jump to content

Cursus Marathonius

Image
E Vicipaedia
Image
Cursus Marathonius Bostoniensis anni 2010.
Image
Cursus marathonius in Olympiis anni 1896.

Cursus Marathonius[1][2] est cursus 42195 metrorum, quo et in Olympiis hodiernis et quotannis in certis urbibus certatur. Et nomen et longitudo cursūs in historia Graeca posita sunt; ferunt enim Phidippidem militem Persis in Marathonia pugna devictis ex Marathone Athenas, quae 40 fere chiliometra distant, ut de victoria de Persis parta nuntiet, cucurrisse.

Viri cursu Marathonio in ludis Olympicis hodiernis inde a primis Olympiis anni 1896 certant; mulieres autem non certabant ante quam in Olympiis aestivis 1984.

Qui celerissime cucurrerunt

[recensere | fontem recensere]
SexusNatio et nomenTempusDiesLocus
Viri[3]Kenia Sebastianus Sawe1.59.3026 Aprilis 2026Londinium
Mulieres[4]Kenia Ruth Chepng'etich2.09.5613 Octobris 2024Sicagum

Cursus Marathonii annui

[recensere | fontem recensere]
  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok, Editio secunda anni 2009, sub voce "maratonlopp"
  2. Reijo Pitkäranta, Suomi-latina-suomi-sanakirja: Lexicon Finnico-Latino-Finnicum, sub voce "maratonjuoksu" (Helsinki 2002).
  3. Rerum status anno 2026
  4. Rerum status anno 2026