Argentum
| ||||||
| Proprietates generales | ||||||
|---|---|---|---|---|---|---|
| Nomen, Symbolus, Numerus Atomicus | argentum, Ag, 47 | |||||
Argentum[1] est elementum chemicum metallicum transitionis cui sunt symbolum chemicum Ag (ex radice Indo-Europaea *arg- 'canus, fulgens') et numerus atomicus 47. In grege undecimo et periodo quinta systematis periodici ponitur. Eius massa atomica 107,87 valet (61 neutrones et 47 protones) et eius configuratio electronica notatur 4d105s1. Temperatura qua liquidum fit: 962 gradus Celsiani. Qua gas fit: 2212 gradus Celsiani. Massa per volumen: 10.53g/cm3. Gradus oxidationis solitus: +1.
Argentum est inlustre metallum transitionis, molle et album, quod maximam omnium elementorum conductivitatem electricam et maximam omnium metallorum conductivitatem thermalem habet. In naturá aut purum invenitur ('argentum nativum' satis rarum), aut in ligationibus metallicis cum auro aliisque metallis, aut in mineralibus sicut argentites et chlorargyrites. Plurimum argenti ex purgatione auri, cupri, plumbi, zinci nascitur.
Cum argentum in aere oxygenico exponitur res aeruginis similis in superficie metalli apparet. Eius superficies nigrum colorem inducere solet, ob sulphuris ligationem[2]. Praeter argenti sulphidum inter composita argenti notanda sunt argenti nitras (AgNO3) et fluoridum (AgF) aliique sales.
Proprietates
[recensere | fontem recensere]

Argentum est ductile et malleo obsequens (auro aliquantulum durius) metallum rei nummariae monovalens?, clarissimo albo nitore metallico praeditum, quod maiorem poliendi gradum accipere potest. Ei est maxima omnium metallorum conductivitas electrica, altior? etiam cupro, sed pro usu generali in loco cupri in re electrica nimis carum. Contra hoc, 13,540 tonnae in electromagnetibus ad locupletandum uranium per secundum bellum mundanum (praecipue ob bellicam cupri egestatem) adhibebantur.[3][4][5] Exceptio huic fit in ingeniaria frequentiarum radiophonicarum, praecipue in frequentiis VHF? et altioribus, ubi argento inductio late adhibetur.
De usu humano
[recensere | fontem recensere]Argentum metallum pretiosum diu aestimatur, et ad efficienda ornamenta, gemmas, utensilia sumptuosa (ergo nomen argentum pro vasis cenandi), et nummos adhibetur. Metallum argenteum hodie in contactibus et conductoribus electricis, speculis, et catalysi reactionum chemicarum adhibetur. Eius composita in pellicula photographica adhibentur, et dilutae nitratis argenti solutiones et alia composita argenti ut disinfectants? et microbiocida adhibentur[6]. Cum autem antibiotica in eius locum pro multis in medicina usibus antimicrobialibus substitutae sunt, investigationes in potentiales? clinicas persistunt.

De re nummaria
[recensere | fontem recensere]Metallum nobile nuncupatur argentum quia parum reagit et per saecula servatur. Praeterea ad res cotidianas fabricandas rarius et parum idoneum visum est. Itaque in re nummaria cito praevaluit: iam septimo saeculo a.C.n. sive auro mixtum sive purum in Lydia et a sexto saeculo in Graecia (drachmata). Romae aes diu praevaluit sed postquam denarius ex argento puro tertio saeculo a.C.n. exeunte in secundo bello Punico creatus est argentum ibi quoque praecipuum metallum monetale factum est. Sub imperatoribus Romanis ob penuriam iam a secundo saeculo p.C. pars argenti in nummis semper magis minuebatur. Usus argenti tamen per saecula non desiit. Hodie tamen quia pretium ipsius metalli multum variatur ita ut nonnumquam pondus metalli pretiosius quam nummi valor fiat (quod in Francogallia annis 1960 de nummis quinque Francorum accidit) argentum ad emissiones sumptuosas reservatur et metalla viliora in usu cotidiano tractantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Argentum": Peter van der Krogt, "Elementa chemica" apud situm Elementymology & Elements Multidict. Nomen Latinum classicum
- ↑ Quomodo argentum nigrum purgaveris.
- ↑ Nichols, Kenneth D. (1987). The Road to Trinity. Morrow, New York: Morrow. p. 42. ISBN 068806910X.
- ↑ "Eastman at Oak Ridge – Dr. Howard Young".
- ↑ Oman, H. (1992). "Not invented here? Check your history". Aerospace and Electronic Systems Magazine 7 (1): 51–53.
- ↑ Célia Rohner, Morgane Ethgen-Bonnet, Marie-Christine Monteiro, Sandra Wisniewski, Laurence Beretz. "L’argent fait-il le bonheur ?Silver: the key to wound management?", Le Pharmacien Hospitalier, 2008: 147-154.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Argentum spectant. |
| Vide Argentum in Victionario. |
- Hoc elementum apud Patreon: periodic videos
- Congeries rerum argentearum apud situm theodoregray.com
- Institutum Argenteum apud situm silverinstitute.org
- Pictura in Henrici Pniok congerie elementorum, apud situm pniok.de
- Podcast (MP3) ex Royal Society of Chemistry? Chemistry World: Silver
- Societas Fabrorum Argenteorum Americanorum apud situm silversmithing.com
- "Transport, Fate and Effects of Silver in the Environment," apud situm digital.library.wisc.edu
|
1 H 2 He 3 Li 4 Be 5 B 6 C 7 N 8 O 9 F 10 Ne 11 Na 12 Mg 13 Al 14 Si 15 P 16 S 17 Cl 18 Ar 19 K 20 Ca 21 Sc 22 Ti 23 V 24 Cr 25 Mn 26 Fe 27 Co 28 Ni 29 Cu 30 Zn 31 Ga 32 Ge 33 As 34 Se 35 Br 36 Kr 37 Rb 38 Sr 39 Y 40 Zr 41 Nb 42 Mo 43 Tc 44 Ru 45 Rh 46 Pd 47 Ag 48 Cd 49 In 50 Sn 51 Sb 52 Te 53 I 54 Xe 55 Cs 56 Ba 57 La 58 Ce 59 Pr 60 Nd 61 Pm 62 Sm 63 Eu 64 Gd 65 Tb 66 Dy 67 Ho 68 Er 69 Tm 70 Yb 71 Lu 72 Hf 73 Ta 74 W 75 Re 76 Os 77 Ir 78 Pt 79 Au 80 Hg 81 Tl 82 Pb 83 Bi 84 Po 85 At 86 Rn 87 Fr 88 Ra 89 Ac 90 Th 91 Pa 92 U 93 Np 94 Pu 95 Am 96 Cm 97 Bk 98 Cf 99 Es 100 Fm 101 Md 102 No 103 Lr 104 Rf 105 Db 106 Sg 107 Bh 108 Hs 109 Mt 110 Ds 111 Rg 112 Cn 113 Nh 114 Fl 115 Mc 116 Lv 117 Ts 118 Og | |

